DEBITUM

DEBITUM
DEBITUM
apud Romanos probabatur vel Expensi latione; (Cum enim creditor pecuniam numeravit ex arca sua, nomen illius cui ea dederat, in tabulis, cum summa debiti. perscribebat: quae tabulae ersi domesticae, in iudicio fidem faciebant
pecuniae creditae) vel Merisae rationibus, cum nimirum creditor per Ar gentarium sive Trapezitam nomine suo id fieri curabat: (Tum enim Trapezita in rationes suas referebat, se nomine et mandato Semronii Titio tantam pecuniam numerasse, quae ex mensa sive ex mensoe scriptura dari dicebatur.) vel Chirographi exhibitione, vel Tabulatum obsignatione i. e. per syngraphas obsignatas, vel denique Testium intercessione (solebat namque aliquando etiam pecunia mutuo dari, solis testibus praesentibus absque ulla scriptura.) vide A. Gell. l. 14. c. 2. sub calcem Salmas. de M. Usur. c. 10. et 11. etc. Confessi igitur aeris ac debiti iudicatis triginta dies iusti dati sunt, ad conficiendam pecuniam, quo tempore in ius vocari non poterant, sed iustitium quoddam i. e. iuris inter eos interstitium ac cessatio erat. His exactis, nisi dissolverent, ad Praetorem vocabantur, et ab eo, quibus erant iudicati, addicebantur, hinc addicti, appelati, nervoque aut compedibus vinciebantur apud Creditorem. Veteribus enim Romanis domi suae privatos habere carceres permissum erat, in quibus vinctos detinere possent debitores sibi, quod solvendo non essent, addictos, unde illae querelae apud Liv. l. 6. c. 36. sub calcem. Et gregatim quottidie de foro addictos duci et repleri vinctis nobiles domos et ubicumque Patricius habitet, ibi carcerem privatum esse. vide quoque eum l. 2. c. 23. Sic vinctis librae farris singulae in singulos dies dabantur, quod servorum fuisse diarium, docet Horat. Serm. l. 1. Sat. 5. v. 67. 68. 69.
---- ---- ---- ---- Rogabat
Deniqueve cur unquam fugisset, cui satis una
Farris libra foret, gracili sic. tamqueve pusillo?
(Far autem de pulte farrea, qui antiquus Romanorum victus fuit domi militiaeque usurpatus, capiendum putat Oisel. eratque puls haec farina cocta cum aqua et sale.) Ita enim lex XII. Tabb. Aeris confessi debitique iure iudicatis triginta dies iusti sunto. Post deinde manus iniectio esto, in ius ducito, ni iudicatum faciat aut quis endo em iure vindicet. secum ducito, vincito aut nervo aut compede, quindecim pondo ne maiore aut si valet minore vincito, si volet suo vivito, ni suo vivit qui em vinctum habebit, libras farris in dies dato, si volet plus dato. Erat autem ius interea paciscendi, ac nisi pacti forent, habebantur in vinculis dies sexaginta; inter eos dies trinis nundinis conrinuis ad Praetorem in Comitium producebantur, quantaeque pecuniae iudicati essent. praedicabatur. Tertiis autem nundinis capite poenas dabant, aut trans Tiberim peregre venum ibant et extra fines, ut mancioia educebantur ac serviebant, quod venditionis genus atrocius ae durius Graeci πωλεῖν ἐπ᾿ ἐξαγωγῇ dicebant, aut si plures forent, quibus reus esset iudicatus, secabantur, partem quovis creditorum sibi sumente: iuxta legem iterum XII. Tabb. Tertiis nundinis partis secanto, si plus minusve secuêrunt, se fraude esto. Quod tamen numquam factum legitur, quemadmodum nec Transtiberinae venditionis exemplum ullibi exstat, aut capitis poenae: Hinc apud Liv. et Dionys. Halicarn. addictos nihil aliud quam deplorare suam servitutem et quae servitutem comitari solebant, cruciatus, tormenta, vincula, ergastulum, carnificinam, legimus. Ita enim apud Liv. l. 2. c. 23. ille magno natu, qui se cum veste squalida, promissâ, capillisque speciem oris efferantibus ac omnium malorum suorum insignibus, in forum proiecerat. Dectum se ab ereditore, non in servitium, sed in ergastulum et carnificinam esse, etc. exlamat. Hactenus de addiclis. Nexi dicebantur Debitores, non qui vinciebantur; Non enim lex XII. Tabb. Nectito, sed Vincito, dixit: Sed liberi, qui suas operas in servitute pro pecunia dabant, dum solverent, ut loquitur Varro l. 4. de Ling. Lat. i. e. obligati corpore, vel oppignorati. Eodem namque modo nexus ipse debitor dicitur, cuius corpus pro pecunia credita obnoxium est, quemadmodum bona nexa quae obnoxia et oppignerata sunt. Utrique cum debitum exclvebant seu pecuniâ seu operâ suâ, recuperabant libertatem dicebanturque nomina sua liberare etc. vide Oisel. Notas in A. Gellii locum supra laudatum, Sigon. de iur. Rom. l. 1. c. 31. Michaelem Toxitam Orat. pro P. Quintio, Fr. Sylv. in Ep. Vir. Illustr. Cael. Rhodig. l. 12. c. 20. etc. Postmodum vero id abolitum, legeque cautum, ne Debitoris corpus in posterum obnoxium creditoriesser, docet Liv. l. 8. c. 28. Eo anno plebi Romanoe velut aliud initium libertatis factum est, quod ligari nexi desiêrunt: mutatum autem ius ob unius foeneratoris simul libidinem, simul crudelitatem insignem. L. Papirius is fuit l. 2. c. 2. etc. vide lectu dignam ibi historiam, ut et infra Proscribere, it. Rescripti, Soter, Sulpitia lex, Tabula, ub de variis Debitum probandi modis, Tatia, Typus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Debĭtum — (lat.), Schuld, Schuldigkeit, Verpflichtung; d. conjugale, eheliche Pflicht; d. feudale, Lehnspflicht; d. proprium, eigne, im Gegensatze zur fremden Schuld (d. alienum) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Debitum — Debĭtum (lat.), Schuld, Schuldigkeit …   Kleines Konversations-Lexikon

  • debitum in presenti, solvendum in futuro — A present indebtedness to be paid at a future time. Although the duties thus accrue to the government as a personal debt of the importer, upon the arrival of the goods at the proper port of entry, yet it is but a debitum in presenti, solvendum in …   Ballentine's law dictionary

  • debitum sine brevi — He owes without declaration filed. 30A Am J Rev ed Judgm § 156; an action of debt brought without a writ. See judgment debitum sine brevi …   Ballentine's law dictionary

  • debitum — deb·i·tum …   English syllables

  • debitum — /debatam/ Something due, or owing, a debt …   Black's law dictionary

  • debitum — /debatam/ Something due, or owing, a debt …   Black's law dictionary

  • debitum — A debt …   Ballentine's law dictionary

  • debitum — …   Useful english dictionary

  • debitum et contractus sunt nullius loci — /debatam et kantrskta sant nalayas lowsay/ Debt and contract are of [belong to] no place; have no particular locality. The obligation in these cases is purely personal, and actions to enforce it may be brought anywhere …   Black's law dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”